Latin
12.287.111 to 12.287.136
Benedict, Regula 12.287.111-136
Unproofread scanNot analysed yet
Psalm. cap. 18, §4): «Ad responsoria post capitulum non adjungimus Gloria Patri; horum enim nullam Regula mentionem facit. »Verum, etsi Regula taceat, ad mentem tamen S. P. Benedicti dicendum esse asserit Hildemarus; quia S. Benedictus semper in fine ultimi responsorii Gloria dici voluit: cum autem istud responsorium solum sit et unicum, censetur esse et primum et ultimum, a… proinde cum Gloria decantandum. Ita fere ratiocinatur Hildemarus ad cap. 14. Canticum de Evangelio.] Quodnam sit istud canticum, Zachariae an Mariae, S. Benedictus non declarat; et licet communis jam usus et universalis Ecclesiae invaluerit dicendi canticum Benedictus ad matutinos, a quo recedendum non censeo, invenio tamen apud veteres monachos etiam cantatum fuisse Magnificat. Ita S. Aurelianus in ordine psallendi praescribit ad matutinos cum multis aliis dici «post benedictionem Laudate Dominum de coelis; Cantate Domino canticum novum; Laudate Dominum in sanctis ejus, cum alleluia; Magnificat anima mea Dominum, aut cum antiphona, aut cum alleluia, hymnum Gloria in excelsis Deo, et capitellum. »Ubi obiter notandum est hymnum angelicum Gloria in excelsis Deo etiam a S. Caesario praescribi in Regula monachorum cap. 21, et ante ab Athanasio in libro de Virginitate. Similiter Alexander Acoemetus abbas instituisse dicitur, ut «officii absoluta acoluthia, lectionibus servatis, ministeriis peractis, hymnologiam SS. Angelorum nocte ac die septuagies septies decantarent: ea est autem Gloria in altissimis Deo, et in terra pax, in hominibus bona voluntas. »Et completum est.] «Scilicet cum benedictione, id est benedicamus; aliter enim populus, vel monachorum coetus non debet juxta Agathense concilium ab ecclesia relaxari, »inquit Boherius in secunda expositione.