Latin
13.294.21 to 13.294.42
Benedict, Regula 13.294.21-42
Unproofread scanNot analysed yet
P. Benedictus: hinc Joannes Bona de Cisterciensibus suis loquens (De Divin. Psalm. cap. 18, §4), «ad laudes, inquit, unam duntaxat dicimus antiphonam, ad cujus tenorem omnes psalmos modulamur. »Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem.] Quam ipse instituit, sive, ut loquitur Bernardus Cassin. ,«secundum consuetudinem monachorum qui tunc in ipso monasterio Cassinensi erant, »non autem aliarum ecclesiarum. Id est feria secunda, etc.] Feriae apud antiquos erant dies festi, a feriendis victimis, quas his diebus offerebant, sic dicti. Sed B. Benedictus per ferias hic intelligit dies privatos, sicuti a Silvestro papa ordinatum legimus in lectionibus quae ad vigilias ejus festi recitantur: «Sabbati et dominici diei nomine retento, reliquos hebdomadae dies feriarum nomine distinctos, ut jam ante in Ecclesia vocari coeperant, appellari voluit; quo significaretur quotidie clericos, abjecta caeterarum rerum cura, uni Deo prorsus vacare debere. »Quintus et trigesimus quintus, etc.] Hic quaerunt cur interturbato psalmorum ordine, hos diversis e locis psalmos S. Pater elegerit. Respondet Bernardus Cassin. et ex eo Boherius: 1° auctoritatem statuentis sufficere, cum homo spiritu omnium justorum plenus non sine rationabili causa ac mysterio hos praesertim ad matutinum psalmos elegerit: 2° cum Hildemaro in quolibet istorum psalmorum aut expresse, aut sub mysterio aliquid contineri quod ad horam matutinalem pertineat: id quod fusius demonstrat Hildemarus. Nam caeteris diebus canticum unumquodque die suo sicut psallit Ecclesia Romana dicatur.] Id est eadem cantica quae psallit Ecclesia Romana dicantur; vel sicut Ecclesia Romana aliquod canticum quotidie psallit, ita et nos, sive eadem, sive alia. Lectio Apostoli memoriter recitanda.] Quanti sit meriti huic Regulae statuto obtemperare, disces ex lib. iii Revelat. S. Gertrudis, c. 82. Plane agenda matutina vel vespertina, etc.] Quid sit agenda docet Boherius his verbis: «Agenda nomen est substantivum;