# Regula 13.294.21-42

Benedict, Regula, 13.294.21 to 13.294.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/13.294.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/13.294.21

P. Benedictus: hinc Joannes Bona de Cisterciensibus suis loquens (De Divin. Psalm. cap. 18, § 4), « ad laudes, inquit, unam duntaxat dicimus antiphonam, ad cujus tenorem omnes psalmos modulamur. » Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem.] Quam ipse instituit, sive, ut loquitur Bernardus Cassin., « secundum consuetudinem monachorum qui tunc in ipso monasterio Cassinensi erant, » non autem aliarum ecclesiarum. Id est feria secunda, etc.] Feriae apud antiquos erant dies festi, a feriendis victimis, quas his diebus offerebant, sic dicti. Sed B. Benedictus per ferias hic intelligit dies privatos, sicuti a Silvestro papa ordinatum legimus in lectionibus quae ad vigilias ejus festi recitantur: « Sabbati et dominici diei nomine retento, reliquos hebdomadae dies feriarum nomine distinctos, ut jam ante in Ecclesia vocari coeperant, appellari voluit; quo significaretur quotidie clericos, abjecta caeterarum rerum cura, uni Deo prorsus vacare debere. » Quintus et trigesimus quintus, etc.] Hic quaerunt cur interturbato psalmorum ordine, hos diversis e locis psalmos S. Pater elegerit. Respondet Bernardus Cassin. et ex eo Boherius: 1° auctoritatem statuentis sufficere, cum homo spiritu omnium justorum plenus non sine rationabili causa ac mysterio hos praesertim ad matutinum psalmos elegerit: 2° cum Hildemaro in quolibet istorum psalmorum aut expresse, aut sub mysterio aliquid contineri quod ad horam matutinalem pertineat: id quod fusius demonstrat Hildemarus. Nam caeteris diebus canticum unumquodque die suo sicut psallit Ecclesia Romana dicatur.] Id est eadem cantica quae psallit Ecclesia Romana dicantur; vel sicut Ecclesia Romana aliquod canticum quotidie psallit, ita et nos, sive eadem, sive alia. Lectio Apostoli memoriter recitanda.] Quanti sit meriti huic Regulae statuto obtemperare, disces ex lib. iii Revelat. S. Gertrudis, c. 82. Plane agenda matutina vel vespertina, etc.] Quid sit agenda docet Boherius his verbis: « Agenda nomen est substantivum;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
