Latin
13.294.97 to 13.294.124
Benedict, Regula 13.294.97-124
Unproofread scanNot analysed yet
a quibus inter se pacem habentes, charitatemque continuam conservantes, mane et in vespere monachi se debent purgare. »Ut conventi.] Id est persuasi vel attracti, inquit Smaragdus, vel ut dicit Hildemarus: «Conventi, id est victi, fracti, superati, compulsi. »Vel tandem, ut ait Menardus: «Conventi, id est interpellati, nempe per orationis pactum et sponsionem; nam convenire est interpellare, »quod probat auctoritate Nonii Marcelli c. 4. Per ipsius orationis sponsionem, etc.] Id est pactum quod Deus nobiscum, et nos cum Deo quasi fecisse dicimur, ut ipse dimittat nobis si dimiserimus, non dimittat si non dimiserimus. Hic respexisse videtur S. Benedictus ad eos qui, ut dicebat modo abbas Isaac apud Cassianum, cum dominica oratio ab universa plebe concineretur, locum hunc taciti praetermittebant, ne semetipsos obligare potius quam excusare sua professione videretur. Porro circa hanc orationis dominicae petitionem notandum, quod Pelagiani, qui se justos existimabant, orationem quidem dominicam recitabant; sed hanc petitionem, Dimitte nobis debita nostra non pro se, sed pro aliis dicebant; aut, si dicebant, tantum humilitatis causa; quos ideo damnavit concilium Milevitanum seu potius Carthagin. can. 7 et 8, et merito quidem: quis enim justificabitur in conspectu Domini vivens? «Quotidie vel cogitatione, vel verbo delinquimus, inquiunt Patres concil. Toletani iv, can. 9; quotidie hanc orationem effundere in conspectu Dei debemus. Quisquis ergo sacerdotum vel subadjacentium clericorum hanc orationem dominicam quotidie aut in publico, aut in privato officio praeterierit, propter superbiam judicatus honoris sui ordine privetur. »Vide S. Aug. epist. 157, 176, 178, novae editionis. Purgent se ab hujusmodi vitio.] Scilicet rancoris, iracundiae, dissidii, contentionis, sicuti locum istum explicat Hincmarus Rhemensis episcopus ad Rotrudem sic scribens (Apud Flodoard. l. iii Hist. Rhem. ,cap. 27): «Scitis quia Regula quam professae estis, propter scandalorum spinas, quae oriri in monasterio solent, orationem dominicam in matutinis et vespertinis officiis, ita ut omnes illam audiant, a priore orari praecipit, ut timentes convenientiam qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, omnem rancorem de corde nostro pellamus.