# Regula 15.299.1-32

Benedict, Regula, 15.299.1 to 15.299.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/15.299.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/15.299.1

Alleluia quibus temporibus dicatur. A sancto Pascha usque ad Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. A Pentecoste autem usque ad caput Quadragesimae omnibus noctibus cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnas dicatur. Omni vero dominica extra Quinquagesimam cantica, matutini, prima, tertia, sexta, nonaque, cum alleluia, dicantur; vespera vero cum antiphona; responsoria vero nunquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque ad Pentecosten. COMMENTARIUS. Speciale S. Benedictus caput instituit de alleluia, tanquam de voce divina vereque angelica, nec nisi ab angelis, aut certe ab hominibus vitae puritate angelicos spiritus imitantibus decantanda. Hac nimirum voce coelestes illi spiritus Deum in coelis perpetuo collaudant, sicuti qui audivit eos, testatur Joannes evangelista (Apocal. xix). Hanc inter homines primus decantasse perhibetur Aggaeus propheta, qui, ut scribit Epiphanius (De Vit et mort. proph.), alleluia cantavit anno ante Christum 517, cum novam templi structuram vid…t, ut adimpleretur quod venerabilis ille Tobias prophetico spiritu praedixerat: Ex lapide candido et mundo omnes plateae Jerusalem sternentur, et per vicos alleluia cantabitur (Tob. xiii). Hanc in nova lege non modo clerici aut monachi celebrarunt, sed ipsi etiam reliqui Christi fideles, testante S. Hieronymo (Epist. 17): « Quocunque te verteris, arator stivam tenens alleluia decantat. » Hoc signo sanctimoniales ad collectam vocabantur, ut scribit idem S. Hieronymus (Epist. 27). Quin et ipsi infantes in hanc vocem linguam primum solvere docebantur, ut ex eodem colligitur (Epist. 7). Quid autem sit alleluia, quidve significet, paucis docet S. Augustinus (Serm. 243, in append.) seu quivis alius: « Quid est alleluia? inquit, verbum Hebraeum est. Alleluia, Laudate Dominum; alleluia, Laudate Deum. » Hebraicam tamen vocem retinuit Ecclesia, idque « propter sanctiorem auctoritatem quamvis interpretari potuisset, » ut loquitur idem S. doctor (Lib. ii de Doct. Chr.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
