Latin
15.299.113 to 15.299.130
Benedict, Regula 15.299.113-130
Unproofread scanNot analysed yet
S. Gertrudis cap. 27, omnes hac in dictione vocales reperiri, praeter solam vocalem O, quae dolorem significat. De hac voce videsis Menardum, Haeftenum lib. vii, tract. 8, disq. 1, et Joannem Bona de Divina Psalm. cap. 16. Vespera vero cum antiphona. Responsoria vero nunquam dicantur cum alleluia nisi a Pascha usque ad Pentecosten. Sive sit festum alicujus sancti, sive quaelibet alia solemnitas; qui enim dicit nunquam nullo tempore permittit. Ergo nec die Nativitatis dominicae, nec in ejus Apparitione. «Unde nos, inquit Hildemarus, ipsum responsum, quia in Epiphania canitur cum alleluia, ob hoc dimisimus, quia Regula praecipit ut nunquam dicantur responsoria cum alleluia, etc. »Praescribit tamen Regula Magistri (Cap. 45) ut «In Natali Domini usque ad Epiphaniam omnes antiphonae vel responsoria die noctuque cum alleluia psallantur. »