# Regula 15.299.33-60

Benedict, Regula, 15.299.33 to 15.299.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/15.299.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/15.299.33

cap. 11). Quae quamvis adeo celebris apud Christianos exstiterit, atque a SS. Patribus tantopere commendata, perversorum tamen jacula non latuit, suos passa adversarios, maxime vero Vigilantium, qui, ut scribit S. Hieronymus (Advers. Vigil.), nunquam nisi in Pascha alleluia cantandum esse dicebat; cujus fortassis in erroris odium toto fere anno alleluia decantari voluerit S. Benedictus edito hoc capite. A sancto Pascha usque ad Pentecosten.] Quasi diceret, ab initio Paschae usque ad finem Paschae: totum enim paschale tempus, ut scribit Hildemarus, Pascha dicebatur. Usque ad Pentecosten.] Et ejus octavam, ut interpretatur idem Hildemarus. Sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis.] Hoc est in fine psalmorum, inquit Boherius. Quam in responsoriis.] Atque etiam in antiphonis et versibus, nam eadem est ratio, quam confirmat praxis; ubi quod antiphonas spectat, aliquando in fine, aliquando initio ponebatur alleluia, verbi gratia: Alleluia, Sancti tui, Domine, etc. Alleluia. In velamento, etc. Solemne autem fuit toto hoc temporis interstitio ob Christi resurrectionem per universam Ecclesiam alleluia cantare, ut patet ex his S. Augustini verbis (Epist. 55): Ut autem alleluia per hos solos dies quinquaginta cantetur non usquequaque observatur; nam aliis diebus varie cantatur alibi atque alibi; ipsis tamen diebus ubique. » A Pentecoste autem usque ad caput Quadragesimae.] Hoc est ad dominicam primam Quadragesimae, qua incipiebat quadragesimalis observatio, saltem in Occidente; necdum enim quatuor illis praecedentibus diebus servabant jejunium, quod ex S. Gregorii papae institutione originem ducere creditur. Omnibus noctibus cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnas dicatur.] Scilicet privatis diebus, sicuti praescribitur cap. 9. Nam dominicis sex posteriores psalmi cum antiphona sunt dicendi e… cap. 11, sola cantica cum alleluia cantanda. Omni vero dominica extra Quadragesimam cantica, matutini, prima, tertia, sexta, nonaque cum alleluia dicantur.] Quem in locum Hildemarus: « Sunt, inquit, qui intelligunt matutini genitivum casum esse, ut sensus sit cantica in matutino;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
