Latin
15.299.61 to 15.299.89
Benedict, Regula 15.299.61-89
Unproofread scanNot analysed yet
quia cantica pro psalmis esse dicta intelligunt et dicunt. Illa vero cantica quae ad vigilias jussit dici in dominica nihil impediunt, eo quod jam dixerat superius; sed melius est ut cantica sit nominativus; similiter sit nominativus etiam matutini. »Notandum vero est quod ait S. Benedictus, extra Quadragesimam; quia mos semper obtinuit ut in Quadragesima non caneretur alleluia, «quod universalis Ecclesiae consensio in cunctis terrarum partibus roboravit, »inquit conc. Tolet. iv, can. 10. Extra Quadragesimam vero variae fuerunt Ecclesiarum consuetudines; nam in Africa, teste S. Isidoro (Lib. i de Divin. Offic. ,c. 13), solis dominicis ac quinquaginta post Resurrectionem diebus alleluia cantabatur pro significatione futurae resurrectionis et laetitiae. Additque: «Verum apud nos, secundum antiquam Hispaniarum traditionem, praeter dies jejuniorum et Quadragesimam, omni tempore canitur alleluia. »S. Benedictus autem nequidem jejuniorum dies excipit. Nunc vero generalis Ecclesiae consuetudo est ut in Septuagesima dimittatur alleluia; id quod inde factum existimat Hildemarus, quia olim quadragesimale jejunium inciperet a Septuagesima; ex quo acciderit ut cessante consuetudine hac dominica incipiendi jejunii, antiquus tamen in Septuagesima dimittendi alleluia ritus remanserit. Idem asserit Bernardus Cassinensis, aitque nonnullos suo adhuc tempore observare jejunium quadragesimale a Septuagesima, quod tamen de sola carnis abstinentia intelligendum esse indicant sequentia haec ejus verba: «Quibus aliis temporibus licet comedere carnes, et ex tunc incipiunt abstinere. »Et revera incoeptum fuisse a Septuagesima quadragesimale jejunium patet ex Alcuini epist. ad Carolum Magnum. Vulgo tamen hujus consuetudinis auctorem faciunt Gregorium Magnum, qui, ut habet de eo breviarium Romanum, «constituit ut extra id tempus quod continetur Septuagesima et Pascha, alleluia diceretur. »In synodo etiam Aquisgranensi (Can. 30) statutum est, «ut alleluia in Septuagesima dimittatur »a monachis; quod tamen non ita semper usquequaque receptum fuit, ut ab omnibus in Septuagesima dimitteretur.