# Regula 15.299.61-89

Benedict, Regula, 15.299.61 to 15.299.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/15.299.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/15.299.61

quia cantica pro psalmis esse dicta intelligunt et dicunt. Illa vero cantica quae ad vigilias jussit dici in dominica nihil impediunt, eo quod jam dixerat superius; sed melius est ut cantica sit nominativus; similiter sit nominativus etiam matutini. » Notandum vero est quod ait S. Benedictus, extra Quadragesimam; quia mos semper obtinuit ut in Quadragesima non caneretur alleluia, « quod universalis Ecclesiae consensio in cunctis terrarum partibus roboravit, » inquit conc. Tolet. iv, can. 10. Extra Quadragesimam vero variae fuerunt Ecclesiarum consuetudines; nam in Africa, teste S. Isidoro (Lib. i de Divin. Offic., c. 13), solis dominicis ac quinquaginta post Resurrectionem diebus alleluia cantabatur pro significatione futurae resurrectionis et laetitiae. Additque: « Verum apud nos, secundum antiquam Hispaniarum traditionem, praeter dies jejuniorum et Quadragesimam, omni tempore canitur alleluia. » S. Benedictus autem nequidem jejuniorum dies excipit. Nunc vero generalis Ecclesiae consuetudo est ut in Septuagesima dimittatur alleluia; id quod inde factum existimat Hildemarus, quia olim quadragesimale jejunium inciperet a Septuagesima; ex quo acciderit ut cessante consuetudine hac dominica incipiendi jejunii, antiquus tamen in Septuagesima dimittendi alleluia ritus remanserit. Idem asserit Bernardus Cassinensis, aitque nonnullos suo adhuc tempore observare jejunium quadragesimale a Septuagesima, quod tamen de sola carnis abstinentia intelligendum esse indicant sequentia haec ejus verba: « Quibus aliis temporibus licet comedere carnes, et ex tunc incipiunt abstinere. » Et revera incoeptum fuisse a Septuagesima quadragesimale jejunium patet ex Alcuini epist. ad Carolum Magnum. Vulgo tamen hujus consuetudinis auctorem faciunt Gregorium Magnum, qui, ut habet de eo breviarium Romanum, « constituit ut extra id tempus quod continetur Septuagesima et Pascha, alleluia diceretur. » In synodo etiam Aquisgranensi (Can. 30) statutum est, « ut alleluia in Septuagesima dimittatur » a monachis; quod tamen non ita semper usquequaque receptum fuit, ut ab omnibus in Septuagesima dimitteretur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
