# Regula 16.10

Benedict, Regula, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/16.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/16.10

Qui septenarius sacratus numerus, etc.] Septenarium numerum sacratum appellat ob innume…a quae in sese includit sacramenta; ex quibus aliqua revelat S. Bruno Signiensis episcopus his verbis (Lib. iv Sent., c. 13, serm. 2): « Constat non solum apud nos, verum etiam apud saeculi sapientes, septenarium numerum sacratissimum ac perfectissimum esse, quoniam et omnia tempora, et omnes numeri in eo continentur. Constat enim ex pari id est quatuor, et ex primo impari id est tribus: omnis autem numerus aut par est, aut impar. Omnis ergo numerus ex septenarii partibus constituitur, et per hoc alii numeri in hoc uno numero continentur. Hinc est quod Judaei septem diebus comedunt azyma, hinc est quod septem diebus celebrant festivitates, hinc est quod manus sacerdotum quando ordinantur septem diebus unguntur et consecrantur, hinc est quod pontifex tangens in sanguine digitum septies projicit contra propitiatorium et fores tabernaculi, hinc est quod leprosus concluditur septem diebus, hinc est quod Maria soror Moysi septem diebus mansit extra castra, hinc est quod muri Jericho septies circumdantur et corruunt, hinc est quod septies in die laudem Domino dicimus, hinc est quod non solum septies sed etiam septuagies septies nostris debitoribus dimittere jubemur, hinc est quod templum Solomon septem annis aedificatur et septem diebus dedicatur. Hoc septem Ecclesiae, septem candelabra, septem lucernae, septem sigilla, septem angeli tuba canentes, septem panes turbam multam in deserto reficientes, et septem gratiae Spiritus sancti significare videntur. » Vide Menardum ad hunc locum, et Joannem Bona de Divina Psalmod. cap. 2, § 5.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
