Latin
Chapter 16
Benedict, Regula 16.12
Unproofread scanNot analysed yet
Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi.] Nocturnas vigilias auctoritate divina confirmat, Prophetae adducens exemplum, qui media nocte surgebat ad confitendum Deo: quod tamen S. Pater non sic proponit quasi nos vellet media nocte surgere, quibus modice amplius de media nocte permittit; sed tantum ut ostenderet monachos nocte surgere debere, ut exponunt Hildemarus et Bernardus Cassinensis. Vid. I. i de Antiq. monach. Ritibus, cap. 1.