# Regula 16.15-17

Benedict, Regula, 16.15 to 16.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/16.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/16.15

In matutino damnatur tempore Christus; Quando surrexit primam canit ordo fidelis; Tertia cum canitur, tunc est cruciamina passus; Sexta sunt tenebrae per mundi climata factae; Emissus bona est divinus spiritus hora; Vespere clauduntur Christi sacra membra sepulcro; Christo bissena custodia ponitur hora. Hos tamen tanquam historicae veritati minus conformes haud omnino. probat cardinalis Bona (de Div. Psal. cap. 2, § 3); nam resurrectio ante primam horam facta est, et quod de hora duodecima dicunt, in Evangelio non legitur: praeferendi sunt ergo vulgatissimi ilii glossae in cap. 1 de Celebr. missarum: Haec sunt septenis propter quae psallimus horis: Matutina ligat Christum, qui crimina purgat; Prima replet sputis; causam dat tertia mortis Sexta cruci nectit; latus ejus nona bipertit; Vespera deponit; tumulo completa reponit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
