Latin
Chapter 16
Benedict, Regula 16.2
Unproofread scanNot analysed yet
COMMENTARIUS. Agit praesertim hoc capitulo S. P. Benedictus de canonicarum horarum numero, de quibus priusquam Regulae textum expendamus, nonnulla praemittenda sunt. Certe mos semper in Ecclesia viguit, certis statisque horis Deo quotidie laudes persolvendi, licet diversas diversa tempora aut loca habuerint consuetudines. Nam bis tantum in die conveniebant AEgyptii monachi, pro nocturnis scilicet vigiliis et pro vesperis ex Cassiani lib. ii, c. 2, reliquum diei tempus in cella manibus operando transmittentes, nec tamen psalmodiam intermittentes. Idem in monasterio S. Juliani cognomento Sabae vigebat institutum ex Theodoreti Philotheo cap. 2. In monasterio etiam S. Publii Zeugmatensis die incipiente cantabant matutinos, eodemque desinente vespertinos.