# Regula 16.6.20-45

Benedict, Regula, 16.6.20 to 16.6.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/16.6.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/16.6.20

» Hactenus S. Basilius, qui licet videatur horas septem admittere, revera tamen non nisi sex agnoscit; nam sextam, quam meridianam vocat, in duas dividit, nulla facta primae aut completorii mentione. Alibi vero (Regul. Fusior, c. 37) quinque per diem assignat horas, tres per noctem, scilicet per diem matutinum sive diluculum, tertiam, sextam, nonam, et eucharistiam completa die; per noctem vero petitionem noctis initio, mediam noctem, et ante diluculum; quae forte tribus vigiliarum nostrarum nocturnis respondent. Nulla facta primae aut completorii mentione, nisi forte quis cum Menardo dicat petitionem de qua hic S. Basilius esse completorium; quae tamen completa jam die incoeptaque nocte dicebatur, cujus nec meminit in supra cita…o serm de Institutione monach., nec quisquam, saltem quem sciam, ante eum in Oriente. Quidquid sit, certe ex dictis hactenus patet ante S. Benedictum a nubis celebratas fuisse septem simul horas canonicas, quas nunc observat Ecclesia; nam licet essent omnes jam institutae, non omnes tamen eodem dicebantur in loco, aliis primam, aliis completorium praetermittentibus. Septem horas in die naturali persolvebant nonnulli, ex quibus sex ut plurimum in d e artificiali, septimam nocte decantabant. At vero S. P. Benedictus prophetae secutus exemplum, septem in die artificiali horas instituit, et nocte ad confitendum Deo fratres surgere voluit. Qui autem post eum supervenere legislatores, hunc etiam numerum auxerunt; nam S. Fructuosus episc. Bracarensis in prima Regula (Cap. 2 et 3) undecim horas constituit primam, secundam, tertiam, sextam, nonam, duodecimam, vesperam, initium noctis, synaxim ad mediam noctem, synaxim post mediam noctem, et matutinum. In secunda (Cap. 10), quindecim, primam, secundam, tertiam, quartam, quintam, sextam, septimam, octavam, nonam, decimam, undecimam, vesperam, mediam noctem, gallicinium; decimam quintam non expressit, attamen tot instituisse patet ex textu.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
