Latin
17.309.122 to 17.309.145
Benedict, Regula 17.309.122-145
Unproofread scanNot analysed yet
»Ita etiam Cassianus lib. ii, cap. 7: «Nedum bene finito psalmo in orationem procumbere festinamus, ad celebritatem missae quantocius properantes. »Ita S. Caesarius (Apud Boll. 12 Jan.) quod in Regula ad Virgines praescripserat, ut a calendis Octobris ad Pascha duo fiant nocturni, et «post nocturnos legantur orationes tres; »in Regula ad Monachos, cap. 20, sic exprimit: «Vigilias mense Octobri duos nocturnos faciant, et tres missas. Ab una missa legat frater folia tria, et orate; legat alia tria, et orate; legat alia tria, et levet se: »quasi diceret: Duos faciant nocturnos et orationes tres: post primam orationem legat tria folia, et fiat secundi oratio; legat alia tria folia, et fiat tertia oratio; legat alia tria, et levet se. Eodem sensu missam accepisse videtur Gregorius Turonensis (Lib. vi Hist. Franc. ,cap. 46), cum dixit Chilpericum regem quaedam confecisse «opuscula, vel hymnos, sive missas, quae nu la ratione suscipi possunt. »Cum igitur constet missae vocabulum apud antiquos scriptores, maxime auctores regularum monasticarum usurpatum fuisse ad significandas orationes; nihil vetat hic eo sensu a sancto Patre Benedicto acceptum fuisse, praesertim cum constet eum ad opus Dei orationes admisisse, ut patet ex capite 57, ubi praescribit, ut semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentium fiat; quae verba non solum orationes eum admisisse probant, sed etiam plures; unde etiam hic non simpliciter dicit, ut missa sit, sed ut missae sint, et missae fiant. Quapropter his assentiri non possum, qui missam hoc capite a S. Benedicto pro dimissione dictam velint; quae si vera essent, non missae sint, aut missae fiant dixisset, sed mi…sa sit aut missa fiat, neque enim missae vocabulum in plurali ab aliquo auctore adhibitum videmus ad significandam dimi sionem, sed semper in singulari.