Latin
17.309.200 to 17.309.217
Benedict, Regula 17.309.200-217
Unproofread scanNot analysed yet
Benedicti manuscriptis codicibus, Oxomensi ante annos mille exarato, Narbonensi ant nongentos, et Floriacensi ante octingentos, in quibus non legitur et missae sint, sed tantum et missas, quasi diceret S. Benedictus post tres psalmos recitetur lectio una, versus Kyrie eleison, et orationes seu missas. Nec est quod dicat aliquis missas ibi exprimi in accusandi casu, cum reliqua scribantur in casu nominandi: nam id frequenter occurrit in illis codicibus, maxime in Narbonensi et Floriacensi, in quibus saepe legimus hymnum pro hymnus, lectionem pro lectio. Nec me multum movet quod dicit S. Hildegardis, nullam a S. Benedicto collectam esse designatam, «quatenus fastidium orantibus tollatur, et ne praemissa oratio dominica in neglectum ducatur. »Cum contrarium experientia constet, nec brevissimae collectae fastidium generare queant, nisi ei quem totius taedet officii. Quapropter si quod oppositae sententiae argumentum aliud magis urgeat expendendum est. Unicum duntaxat habet fundamentum ex cap. 9 et 12 desumptum, in quorum primo S. Benedictus nocturnarum vigiliarum ordinem instituens, postquam de psalmis et lectionibus disseruit, …ic tandem concludit: Versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison, et sic finiantur vigiliae noctu nae. In altero vero, ubi agit de matutinis, post canticum de Evangelio additur: litania, et completum est; ex quibus ita inferunt: Eodem modo sumitur hoc capite et missae sint, quo capite 9, et sic finiantur vigiliae nocturnae, et cap. 12, et completum est. Porro his loquendi formulis nullae praescribuntur orationes aut collectae: ergo nec cum dicit Et missae sint. Huic objectioni ut fiat satis, respondeo primo satis probabile esse S. Benedictum AEgyptorum monachorum morem secutum fuisse, qui ad singulos psalmos orationes interponebant, ut constat ex Cassiano; quem morem licet non explicite, tamen implicite sanctus Pater, ut docet Boherius, praescripsit in eo quod eorum adinstar ad vigilias duodecim psalmos cum alleluia in fine decantari praecepit: quo decreto eorum ritum approbaverit, iterumque approbare videtur cap.