# Regula 17.309.21-56

Benedict, Regula, 17.309.21 to 17.309.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.21

quo sensu accipitur infra, cap. 35: In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant; et cap. 38: Post missas et communionem ingrediatur lector ad legendum Secundo, missa sumitur pro festo alicujus sancti. Ita statuta S. Adalardi: « Isti sunt dies in quibus eis ab opere dominico parcendum est… Nativitas Domini… Missa domnae Balthildae; » antiquae Germaniae consuetudines ms., n. 30: « Diebus dominicis et festis ab ipsis calendis Octobris usque in missam S. Martini. » Et infra: « A missa vero S. Martini usque in Purificationem S. Mariae, etc. » Vide vitam S. Gutlaci, n. 32, saec. iii, part. i. Tertio, missa sumitur pro hora canonica, sive pro cursu divini officii. Sic apud Cassianum (Lib. ii, cap. 13): « Quare post missam nocturnam dormire non oporteat. » Et alibi (Lib. iii, cap. 5): « Missa canonica celebrata, usque ad lucem post haec vigilias extendunt. » Et concilium Agathense (Can. 30): « Hymni matutini vel vespertini diebus omnibus decantentur, et in conclusione matutinarum vel vespertinarum missarum post hymnos capitella de psalmis dicantur. » Quarto, missa sumitur pro lectione. S. Aurelianus in Ordine psallendi: « In Natali Domini et in Epiphania tertia hora noctis surgite: dicite unum nocturnum, et facite sex missas de Isaia propheta; iterum dicite secundum nocturnum, et legantur aliae sex de Evangelio. In Epiphania ita: In primo unum nocturnum, deinde de Daniele propheta facite illas sex missas … In martyrum festivitatibus tres aut quatuor missae fiunt: primam missam de Evangelio legite: reliquas de passionibus martyrum, etc. » Magister in Regula (Cap. 46): « Eo ordine quo missae a clericis celebrantur, id est cum minor clericus apostolum perlegerit, sequitur major diaconus Evangelia sancta lecturus. » Quinto, missa apud antiquos dicta reperitur pro oratione seu collecta, eo quod mittatur ad Deum. Ita in concilio Milevitano (Can. 12): « Placuit etiam et illud, ut preces, vel orationes, seu missae, quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu manus impositiones ab omnibus celebrentur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
