# Regula 17.309.262-281

Benedict, Regula, 17.309.262 to 17.309.281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.262

Si major congregatio fuerit.] Quid sit congregatio exponit Hildemarus his verbis: « Congregatio est ubi duodecim fratres sunt: bene congregatio duodecim fratres sunt, quia possunt illi suam legem implere; verum amen et hoc in deserto; nam prope civitatem non est bonum tantum duodecim monachos sub uno abbate; quia si miseris eos ad singula officia, non etiam plene sufficiunt ad honestatem diversorum hominum qui ad monasterium veniunt. » Similiter Bernardus Cassinensis congregationem constituit in duodecim fratrum conventu, « quia, inquit, decem secundum jura faciunt populum; super decem vero ponitur decanus, et super decanum ordinatur praepositus, » et super utrumque abbas. Idem asserit Boherius, aitque talem fuisse pr…ma… congregationem monachorum, scilicet apostolorum, « in q…a fuit abbas Salvator noster, praepositus Simon Petrus, decanus Judas Scarioth. » Jam vero quae sit major congregatio, quaeve in nor, inquirendum est. « Si plures quam duodecim sunt, inquit Bernardus Cassin., i est tredecim, aut quatuordecim aut ultra, major congregatio est; si vero infra duodecimum numerum, minor congregatio dici debet, » Similiter Nicolaus de Fractura ad haec verna: Si major congregatio fuerit, addit: « Ut puta tredecim, vel quatuordecim, vel plures, quia duodecim faciunt congregationem, etsi interdum quoad jus eligendi duo tantum faciant congregationem. » Boherius autem triplicem distinguit congregationem; simplicem, quae est duodecim monachorum; majorem, quae supra duodecim; et minorem, quae infra descendendo usque ad duos non computato praelato. Eodem modo Theobaldus Artaldus et Joannes Craesbeek eam congregationem majorem agnoscunt, quae duodecimum monachorum numerum superat. At vero cardinalis de Turrecremata: « Major congregatio, inquit, dicitur ab aliquibus a triginta et supra; minor vero congregatio, si minus a triginta fuerint fratres descendendo usque ad duodecim, nam minus a duodecim non videtur congregatio regularis. » Haec sententia magis arridet. Nam S. Benedictus in Regulae c.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
