# Regula 17.309.303-322

Benedict, Regula, 17.309.303 to 17.309.322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.303

quod enim fit a multis, facilius adimpletur. Et certe in minori congregatione, ubi minor solet esse substantia, necesse est quosdam frugibus colligendis foras exire, aliisque monasterii utilitatibus vacare, paucis in choro remanentibus, quibus grave esset has horas cantu solemni persolvere. Possunt tamen, si hanc eis Deus dederit voluntatem. Neque enim hoc sancti Benedicti de minoribus horis in directum dicendis decretum praeceptivum est, ut cum Hildemaro annotarunt Bernardus Cass., Boherius, et Turrecremata; sed tantum permissivum: quod etiam solas diei minores horas respicit; unde nocturnas vigilias, matutinum, et vesperas minor congregatio perinde ac major cum cantu persolvere debet; quia tunc omnes congregati ab externis officiis liberi haec facile possunt implere. Vespertina autem synaxis.] Id est vespertinum officium, quod synaxis nomine ab antiquis monachis nuncupatum fuisse constat ex Cassiano I. ii, c. 11. Quatuor psalmis cum antiphonis terminetur.] Quinque ut ad matutinos, decurrunt clerici juxta illud concilii Bracarensis: « Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis officiis teneatur, et non diversae atque privatae, neque monasteriorum consuetudines cum ecclesiastica sint permixtae. » Quare autem quinque a clericis, quatuor vero a monachis psalmi explicentur, exponit Petrus Damiani his verbis (De cons., dist. 5 c. Convenit, opusc. 10, cap. 4): « Vesperum non eumdem psalmorum modum apud diversos ordines habet: na… apud clericos quidem quinque psalmos amplectitur; apud monachos autem quatuor solis expletur. Neutrum tamen ratione vacare dignoscitur, si dignae discussionis indagine perquiratur. Num de quinque vesperae psalmis haec eadem non absurde redditur ratio quae et superius absoluta de matutinis habetur. Nam quia humani generis judex nocte venturus sit ipso docente cognoscimus, sed qua noctis hora, videlicet utrum media nocte, an galli cantu, an mane veniat, quia ipso perhibente sicut fur venturus est, ignoramus;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
