# Regula 17.309.344-386

Benedict, Regula, 17.309.344 to 17.309.386. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.344

Adinstar ergo illius quae mater est Domini, et tota universalis Ecclesia, quae Christianorum utique mater est. quae et idipsum lumen portat in mente, quod illa dudum gestavit in ventre, advesperascente jam die digna Deum laude magnificat, et de collatis beneficiis gratias agens, spiritus ejus in Deo salutari suo gratulabunda exsultat. » Completorium autem.] Ita ultimam diei horam canonicam S. Benedictus appellat, qua cuncta di… complemus officia. Ita etiam S. Isidorus in Regul. c. 7. Sed in lib. i de offic. eccles., cap. 21, completas vocat, nonnulli Patres completam. S. Columbanus Regal. c. 7, initium noctis; Fructuosus Bracar. episc., primam noctis horam, forte quia dicebatur in crepusculo vespertino, ut videre est apud Eddium (Saec. iv, part. 1) in Vita 5. Wilfridi, c. 64, sive instante noctis articulo ut in Hist. translat. S. Genulfi (Saec. iv, part. 2), n. 25. Et haec forsitan erit hora quam S. Basilius petitionem appellat. Trium psalmorum dictione terminetur.] Apposite ad hunc locum S. Ambrosius (Lib. v in Hexam., c. 12): « Quis, infit, sensum hominis gerens non erubescat sine psalmorum celebritate diem claudere; cum etiam minutissimae aves solemni devotione, et dulci carmine ortus dierum et noctium prosequantur? » Quare autem trium psalmorum dictione terminetur, ita explicat Petrus Damiani (Opusc. 10, cap. 5): « Ex debito reddendae rationis super tribus psalmis sancta nos Trinitas expedit, sub cujus nimirum signaculo peractum diem completorium claudit: sicut enim primae horae officium, ut praetaxatum est, SS. Trinitatis fidei dedicatur; ita et completorium in ejusdem SS. Trinitatis assertione concluditur, ut cui totius diei cursus militare dignoscitur, in eum peractae tandem lucis clausula terminetur. » Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt.] Id est sine cantu aut sine antiphonarum inter psalmos aut psalmorum versiculos interpositione, aut sine utroque simul, ut supra diximus; idque vel quia non satis superest temporis ad completorium antequam cubitum eant solemniter celebrandum, vel quia tempus illud est tempus fletus et moeroris, juxta illud: Ad vesperum demorabitur fletus;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
