# Regula 17.309.57-83

Benedict, Regula, 17.309.57 to 17.309.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/17.309.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/17.309.57

» In concilio Toletano 4, can. 13: « Componuntur ergo hymni, sicut componuntur missae sive preces vel orationes. » Et apud Cassianum (Lib. ii, cap. 7): « Qui necdum bene finito psalmo, in orationem procumbere festinamus, ad celebritatem missae quantocius properantes. Sexto, denique, missa pro dimissione dicitur, sicut apud Tullium, v de Orat., collecta pro collectione; apud Tertull., I. iii cont. Marc., proba pro probatione; apud Cyprianum, remissa pro remissione. Ex illis ex missae significationibus controversia hic tantum esse potest de duabus postremis. Nam: 1° certum est hic missam non sumi pro sacrificio eucharistico, ut voluit aliquando vir quidam doctus, quem merito refellit Menardus hunc in locum; neque enim, saltem ex consuetudine; missa post completor…um dicebatur. 2° Certum est etiam non sumi pro festo, nam dies festi neque quotidie, neque ad horas singulas eveniunt, 3° Neque pro integra hora canonica, alioquin peracto divino officio, S. Benedictus jam celebratum iterum celebrari praeciperet. 4° Neque pro lectione, nam cap. 48, post primam et post nonam non lectioni, sed operi manuum vacandum esse instituit. Tota ergo difficultas versatur circa duas postremas missae acceptiones, an scilicet orationes dicendas S. Benedictus his verbis praeceperit, an absolutionem seu dimissionem faciendam; utraque enim sententia suos assertores habuit, ut discimus ex Hildemaro: « Missae sint, inquit, duobus modis intelligunt sapientes. Fiant missae id est absolutiones. Sive alio modo dicuntur missae missiones, ut attineant ad illam orationem, eo quod per officium sacerdotis orationes populi diriguntur ad Deum; unde dicit sacerdos: Exaudi, Domine, vocem populi tui, et reliqua. » Ex duabus hisce opinionibus posteriori suffragatur Hildemarus, cum postrema hujus capitis verba, et missae fiant, commentans, addit: « Id est orationes, sive supplicationes monachorum ad Deum transmissae. » Hildemarum sequuntur insigniores Regulae commentatores pene omnes. Smaragdus: « Quod in aliis locis dicit et completum est, hac in clausula et missae sunt dicit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
