Latin
Chapter 18
Benedict, Regula 18.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quo ordine ipsi psalmi dicendi sunt In primis semper diurnis horis dicatur versus, Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina; et Gloria, Inde hymnus uniuscujusque horae. Deinde prima hora dominica dicenda quatuor capitula psalmi centesimi octavi decimi. Reliquis vero horis, id est, tertia, sexta, vel nona, terna capitula suprascrip… psa… centesimi octavi decimi dicantur. Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est, primus, secundus, et sextus: et ita per singulos dies ad primam, usque ad dominicam, dicantur per ordinem terni psalmi, usque ad nonum decimum psalmum. Ita sane, ut nonus psalmus et septimus decimus dividantur in binas Glorias. Et sic fiat ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.