# Regula 18.12

Benedict, Regula, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/18.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/18.12

Ad completorium vero iidem psalmi repetantur quotidie, id est quartus, nonagesimus, et centesimus trigesimus …rtius.] Utpote nocturno tempori magis competentes. Dispositio Ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi, qui supersunt, aequaliter dividantur…. Et duodecim per unamquamque constituantur noctem.] Cujus instituti rationem hanc reddit Petrus Damiani (Opusc. 10, cap. 6): « Quoniam ad continuae orationis instantiam excitat nos evangelica tuba dicens: Quia oportet semper orare et nunquam deficere; et Apostolus: Sine intermissione orate; ut hoc non solum in die, sed et in nocte praeceptum evangelica impleat disciplina, diligentissime procuratum est, ut duodenis psalmis nocturnae vigiliae transigantur. Durum quippe fu…rat, ut aegroti, sive praegnantes, ac quaelibet aetatum sexuumve diversitas, sicut in die, per nocturna quoque horarum inter …alla consurgeret, atque ad ecclesiam festinaret. Ut ergo laborem ecclesiae magistra discretio temperaret, exquisitum atque altioris consilii dispensatione statutum, ut juxta nocturnarum h…rarum numerum, nihilominus ad vigilias duodenus decurreret ordo psalmorum; ut quodammodo tota nux in oratione videretur expensa, dum to…idem psalmos orando persolveret, quot videlicet hori… et ipsa constaret. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
