Latin
Chapter 18
Benedict, Regula 18.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.] Quibus postremis verbis, paternaque increpatione S. Benedictus stimulos addit discipulis, ut aliquid ad solitum suae devotionis servitium addant: unde satis mirari non possum quosdam monachos, eo quod parvum B. Mariae officium aliquando recitare cogantur, conqueri, quasi nimis prolixa graventur psalmodia, cum vix ulla olim exstiterit monachorum congregatio, quae quotidie illud persolvendum non susceperit, tantaque olim apud nostros augendi officii increverit devotio, «ut in quibusdam monasteriis ultra tria in quantitate Psalteria »ad institutum a S. Patre divini operis cursum adjecerint, ut scribit Boherius: quod certe patet ex his quae retulimus in lib. i de Antiq. monachor. Ritib. ,c. 2, 3, 4, 9 et 11. Scio equidem aliquos prolixitatem illam in psalmodia non ita probasse, ut sunt Guillelmus abbas S. Theoderici in epistola ad fratres de Monte Dei, et Petrus Blesensis ad monachum quemdam Carthusianum, quem ad Cluniacenses transire meditantem ita dehortatur (Epist. 86): «Quid, quaeso, dulcedinis aut devotionis invenies apud eos quibus versa est in nauseam numerosa atque confusa iteratio, atque farsura psalmorum. Paulus dicit: Psallam spiritu, psallam et mente. Si psallentibus non adsit devotio, licet eumdem psalmum millies repetant, non est hic psalmus jucunda decoraque laudatio. »Sed postea zeli sui fervorem paulo temperavit, ad M. abbatem de Evesham sic scribens (Ep. 97): «Fateor quod psalmodiae prolixitas, si ex devotione procedit, saluberrima est; si acediam habet sociam, occupatio tamen est honesta; si vagos excursus mentis om…ino non reprimit, per eam saltem studiis honestioribus assuescit. »Caeterum longe alia erat mens Petri Damiani, cujus unum testimonium sufficere potest ad obstruendum os adversariorum. Ita porro sese explicat ad Cluniacenses monachos scribens (Lib. vi, epist. 5): «Cum tam districtum atque ferventem sancta vestrae conversationis ordinem recolo, non adinventionis humanae studium, sed S. Spiritus magisterium inesse perpendo: nam tanta est in servandi ordi is continua jugitate prolixitas; tanta praesertim in ecclesiasticis officiis protelabatur instantia, ut in ipso Cancri sive Leonis aestu, cum longiores sunt dies, vix per totum diem unius saltem vacaret horae dimidium quo fratribus in claustro licuisset miscere colloquium. Hoc autem tam continui laboris exercitium ad hoc est, ut reor, solerti satis ac provida magisterii arte provisum, ut levium atque infirmorum fratrum fragilitatem reprimat, et delinquendi propemodum occasionem tollat, quatenus, etiamsi vel…nt, praeter cogitationem peccare vix possint. Fragilium …g tur imbecillitati consulitur, dum in persolvendo continui ordinis pens… totum non modo diurni, sed et nocturni temporis spatium profligatur. »