# Regula 18.2

Benedict, Regula, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/18.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/18.2

Ad tertiam vero, sextam, et nonam secundae feriae novem capitula, quae residua sunt de centesimo decimo octavo psalmo, ipsa terna per easdem horas dicantur. Expenso igitur psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria; tertia feria jam ad tertiam, sextam, vel nonam psallantur terni psalmi, a centesimo nono decimo usque ad centesimum vicesimum septimum; id est psalmi novem. Quique psalmi semper usque ad dominicam per easdem horas itidem repetantur: hymnorum nihilominus, lectionum, vel versuum dispositione uniformi, cunctis diebus servata. Et ita scilicet ut semper dominica a centesimo octavo decimo incipiatur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
