Latin
Chapter 18
Benedict, Regula 18.4
Unproofread scanNot analysed yet
Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt, aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi, et duodecim per unamquamque constituantur noctem. Hoc praecipue commonentes, ut si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet, si melius aliter judicaverit: dum omnimodis id attendatur, ut omni hebdomada Psalterium ex integro, numero centum quinquaginta psalmorum psallatur. Et dominico die semper a capite repetatur ad vigilias: quia nimis iners devotionis suae servitium ostendunt monachi, qui minus a Psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt: cum legamus sanctos Patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.