# Regula 18.8

Benedict, Regula, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/18.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/18.8

Et ita per singulos dies ad primam usque ad dominicam dicantur per ordinem terni psalmi, etc.] De instituto toto hoc capite a S. Benedicto ordine plura digessit Amalarius in Supplemento, tom. II Analect., quod si lubet consule. Quare autem adeo celebratum a clericis psalmum cxviii S. Pater ad primam quotidie. decantari non praeceperit, has Haeftenus rationes sive conjecturas affert (Lib. vii, tract. 7, disq. 3): « Prima, quod pulcherrimum psalmum, ut pluris fieret, noluerit quotidie repeti, sicut pretiosiora ornamenta non ponuntur in dies. Secunda, vitare voluerit illud, quod ex repetitione subnasci posset fastidium, et nonnulla esset hic variatio. Tertia, hoc pacto psalmodiam fecerit breviorem. » Fuit nihilominus etiam hic psalmus a monachis celebratus, ut videre est in Vita S. Benedicti Anianensis; et We tino monacho inter alia ab Angelo commendatus, ex ejus visione, n. 4, saec. iv, part. i.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
