Latin
Chapter 18
Benedict, Regula 18.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quique psalmi semper usque ad dominicam per eas dem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum, vel versuum di positione uniformi cunctis diebus servata.] «Quantum ad numerum, inquit Boherius, quia quantum ad qualitatem aliquoties talia immutantur. »«Ac si diceret, addit Hildemarus, quot psalmos, quot hymnos, quot versus, quot lectiones in uno die dico, tot dico in alio, »Ex quibus, maxime ex Boherii testimonio, apparet mutatos olim ad minores diei horas canonicas hymnos pro vari tale temporum ac festorum, id quod observant etiam nunc Cistercienses ad tertiam et completorium, teste cardinali Bona (De Divin. Psalm. cap. 18, §4).