# Regula 19.328.146-184

Benedict, Regula, 19.328.146 to 19.328.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.146

» sed de his superius diximus ad cap. 9. Ut mens nostra concordet voci nostrae.] Et hoc est potissimum quod toto hocce capitulo intendebat S. Benedictus; ideo enim praemisit divinam adesse praesentiam cum ad opus divinum assistimus, in conspectu angelorum nos psallere, Deo serviendum esse cum timore, psallendumque sapienter, ut tandem concluderet: Sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae. Idem monent S. Basilius (In Admon. in Regul. cap. 9): « Ne dissonans sit a sono vocis tuae sensus tuus; sed in linguae verba vigil intendat. » S. Augustinus (Regul. cap. 7): « Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde qued profertur in voce. » S. Isidorus: « Quando celebrantur psalmorum sacramenta spiritualia, refugiat monachus risus et fabulas; sed hoc meditetur corde quod psallitur ore. » Regula Magistri (Cap. 47 ): « Quod sonat in voce, ipsum sit in mente psallentis. » S. Bernardus: « Nihil aliud dum psallitis, quam quod psallitis cogitetis. » Talis erat S. Adalardus, abbas Corbeiensis, qui, referente Paschasio Ratberto in ejus Vita, n. 27 (Saec. iv, part. i): « Si ad Dei intrasset officium, ut idem jucundo animo solitus erat dicere, mox omnes cogitationes, et causas rerum temporalium ante ostium reponebat, et secum totus ingrediebatur, ut totus Deo ac sibi adesset. » Tales erant nostri Meldenses S. Faronis, quorum probata ad Deum attentio Otgerii militis conversionem perfectam operata est, uti habetur in ejus Vita, n. 19 (Ibidem). Tales Sancti-Gallenses, quorum devotionem ad opus Dei experimento didicisse leguntur imperatores Ottho et Conradus, apud Ekkehardum, in lib. d… casibus S. Galli. Talis denique in Cluniacensi Ben…- dictus monachus (Petr. Ven. lib. i Mir., cap. 20 ), « qui psalterium glossatum semper circumferebat, quoniam psalmos non perfunctorie, ut quibusdam moris est, se… summa cum intentione atque devotione cantabat. Ubi si quid quod non intelligeret offendisset, ad glossas statim oculum convertebat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
