Latin
19.328.27 to 19.328.56
Benedict, Regula 19.328.27-56
Unproofread scanNot analysed yet
sed virili, ut dignum est, sonitu et affectu voces S. Spiritus depromentes. »Et alibi (Epist. 312): «Cantus si fuerit, plenus sit gravitate, nec lasciviam resonet, nec rusticitatem: sic suavis, ut non sit levis; sic mulceat aures, ut moveat corda. Tristitiam levet, iram mitiget: sensu…n litterae non evacuet, sed fecundet. Non est levis jactura gratiae spiritualis levitate cantus abdu…i a sensuum utilitate, et plus sinuandis intendere vocibus quam insinuandis rebus. »Recte omnino; nam ab humili prorsus et simplici monachorum psallendi disciplina alieni sunt omnes cantus figurati, musicorum voces seu potius clamores, musicalia omnia instrumenta, a quibus abhorruere quotquot unquam solidae pietati et religiosae simplicitati studuerunt monachi; unde merito a suis olim ecclesiis org…na extruserunt nostri Casalini; edito hoc statuto (Constit. mss. Casalis Ben. c. 66): «Prohibemus etiam in nostra congregatione organa, interdicentes fratribus nostris tam organorum quam aliorum instrumentorum pulsationem; quibus inhibemus ut nec addiscant, nec doceant eorum usum. Similiter caveatur omnis cantus figuratus. »Quod decretum a Cassinensi congregatione accepisse videntur, siquidem in ejus antiquis declarationibus prohibentur de novo fieri organa sine licentia capituli generalis, nec nisi in praecipuis diebus pulsari permittuntur; et hoc per alios quam per monachos, quibus tam organorum quam aliorum musicorum instrumentorum, pulsationem interdicunt; inhibentque ne addiscere, nec alios docere possint. In Constitutionibus etiam monachorum Fuliensium (Cap. 19) haec leguntur: «In nulla divini officii aut missarum parte liceat cantu figurato, aut symphoniaco, vel musico uti, nec organis aut alio quovis genere instrumenti. Longissimeque absint haec omnia a monasteriis nostris, nec in ea re dispensari possit. »Certe organorum usus apud veteres monachos …aro invenies. Aliqua in novo Wintoniensi monasterio Elfegus construxisse dicitur in vita metrica S. Athelvoldi (Saec. v Bened. p. 630); sed hoc in cathedrali ecclesia, quae monachis Benedictinis olim Wintoniae commissa erat.