# Regula 19.328.57-82

Benedict, Regula, 19.328.57 to 19.328.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/19.328.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/19.328.57

Similiter Ramesiensi basilicae comes Aldermannus (Chron. Rames. ii part., cap. 28, saec. v, pag. 756), « triginta libras ad fabricandos cupreos organorum calamos erogavit, qui in alveo suo super unam cochlearum denso ordine foraminibus insidentes, et diebus festis follium spirame to fortiore pulsati praedulcem melodiam et clangorem longius resonantem ediderunt. » Sed hoc comitis liberalitate non monachorum expensis. Denique in ms. Chronico Cavensis monasterii (Apud Boll., ad Vit. S. Petr. abbatis Cavens., 4 Mart.) organorum mentionem reperi in dedicatione ecclesiae ab Urbano II facta; sed hoc in summa festivitate, et praesente summo pontifice. Caeterum in nostris Galliis dubito an visa fuerint in monachorum ecclesiis organa ante trecentos aut ad summum quadringentos annos. Porro erravit Navarrus dum asseruit tempore S. Thomae Aquinatis organorum usum nondum receptum fuisse: nam praeter ea quae diximus, anno 757 « delata sunt organa de Graecia, missa ab imperatore cum certis muneribus domno Pippino regi, » ex Chronico S. Benigni Divionensis. Sed de his, quae obiter dicta sunt, satis: venio ad Regulae textum. Ubique credimus divinam esse praesentiam.] Licet Deum ubique praesentem es…e sit res per se nota, ut vix Deum concipiamus quin eum ubique praesentem intelligamus, non defuere tamen qui vel ipso naturae lumine destituti, divinam immensitatem limitibus circumscribere voluerunt. De Platonicis et Stoicis ita scribit Tertullianus (In Apolog.): « Deum posuerunt extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc; intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo intra mundum remaneat, quem regat, » Judaei quoque, referente S. Hieronymo (In Isai. c. lxvi), aut saltem rudiores inter ipsos, Deum concludebant in templo Jerosolymitano. Haeretici quoque non pauci divinam immensitatem impugnarunt, scilicet Valentiniani, Gnostici, Manichaei, et alii, ut referunt Irenae…s, Tertullianus, Epiphanius, Augustinus; nostra vero aetate Vorstius Calvinianus in eumdem scopulum impegit, Deumque voluit substantialiter solo in coelo esse;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
