# Regula 2.61.1-19

Benedict, Regula, 2.61.1 to 2.61.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.61.1

Qualis debeat esse abbas. Abbas qui praeesse dignus est monasterio, semper meminere debet quod dicitur, et nomen Majoris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. i). Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini (quod absit) debet aut docere, aut constituere, vel jubere: sed jussio ejus vel doctrina, fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur. Memor sit semper abbas, quia doctrinae suae vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in tremendo judicio Dei facienda erit discussio. Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantum iterum liber erit, ut si inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, pastor earum in judicio Domini absolutus, dicat cum Propheta Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi (Ps. xxxix): ipsi autem contemnentes spreverunt me. Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors. Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis; id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat; ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat: duris vero corde et simplicioribus, factis suis divina praecepta demonstret. Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur (I Cor. ix), nequando dicat illi Deus peccanti: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. xlix). Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti (Matth. vii).

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
