# Regula 2.61.20-40

Benedict, Regula, 2.61.20 to 2.61.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.61.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.61.20

Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut obedientia invenerit meliorem. Non praeponatur ingenuus ex servitio convertenti, nisi alia rationabilis causa existat. Quod si ita justitia dictante abbati visum fuerit, et de cujuslibet ordine id faciat; sin alias, propria teneant loca: quia sive servus, sive liber (I Cor. xii), omnes in Christo unum sumus: et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus: quia non est personarum acceptio apud Deum (Act. x). Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. Ergo aequalis sit ab eo omnibus charitas: una praebeatur in omnibus, secundum merita, disciplina. In doctrina namque sua abbas apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa (I Tim. iv), id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta: dirum magistri, pium patris ostendat affectum: id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere; obedientes autem, et mites, et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare; negligentes autem et contemnentes, ut increpet et corripiat, admonemus. Neque dissimulet peccata delinquentium: sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo (I Reg. ii). Et honestiores quidem atque intelligibiles animos, prima vel secunda admonitione verbis corripiat; improbos autem et duros corde, ac superbos, vel in obedientes, verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte (Prov. xxiii). Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit regere animas et mullorum servire moribus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
