# Regula 2.61.41-59

Benedict, Regula, 2.61.41 to 2.61.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.61.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.61.41

Et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus, et secundum uniuscujusque qualitatem vel intelligentiam, ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis, et terrenis, atque caducis; sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est; et ne causetur de minore forte substantia, meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis (Matth. vi). Et iterum: Nihil deest timentibus eum (Psal. xxxiii). Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam. Et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die judicii ipsarum omnium animarum redditurus est Domino rationem, sine dubio addita et suae animae: et ita semper timens futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus; et cum de admonitionibus suis emendationem aliis subministrat ipse efficitur a vitiis emendatus. COMMENTARIUS Abbas qui praeesse dignus est monasterio.] Abbatis nomine S. Benedictus vocat eum qui fratribus in monasterio praeficitur: quo nomine etiam, ut notat Boherius, « aliquoties appellantur sacerdotes, quandoque praelati: » imo etiam ipsi coenobiorum antiquiores aut solitudinis incolae, licet nullis praesint monachis, ut passim videre est in Vitis Patrum; atque ita S. Paulus primus eremita abbas Paulus dicitur. Est autem abbas vox Hebraea, quae Latine pater significat: « Si quaeris quid sit abba, inquit S. Augustinus (Serm. 156 de Script.), respondetur tibi: Pater, abba enim Hebraice pater dicitur. » Semper meminere debet quod dicitur.] Ut nominis significationi respondeat vita consimilis; et sicut Pater vocatur, patrem revera erga inferiores se exhibeat, « paterno more filios, id est monachos suos nutriat, paterno more diligat, et cum necesse fuerit paterno more castiget, arguat, obsecret, etc., » sicuti loquitur Smaragdus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
