# Regula 2.64.1-25

Benedict, Regula, 2.64.1 to 2.64.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.64.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.64.1

Dicente Apostolo.] Paule scilicet, qui semper intelligendus venit, quoties solum Apostolus, aut Magnus Apostolus, sine addito inter legendum occurrit: « Quis loquitur? inquit Petius Venerabilis (Lib. vi, ep. 24): Magnus Apostolus. Si interroges quis magnus? Respondeo, non est interrogandum. Ubi Apostolus Magnus additur, Paulus intelligitur.] Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater.] Cum pater et abbas eamdem sortiantur nominis significationem, quaeritur cur utrumque posuerit Apostolus, cum alterutrum haud dubium sufficere posset. Respondet Hildemarus: « Abbas Hebraica et Syriaca lingua est: Graeca vero et Latina pater dicitur. Quia cognovit B. Paulus gentes suas epistolas esse lecturas, ideo dicit: Abba, Pater, ut unaquaeque gens haberet hoc nomen, quod est Pater. » Forte etiam, quia Christus utrumque sua in passione usurpaverat, cum orans ad Patrem dixit: Abba, Pater; nimirum locutus est Graece et Hebraice; quia non est distinctio Judaei et Graeci apud eum. Ideoque.] Si vicem Domini in monasterio abbas agere creditur. Nihil extra praeceptum Domini.] Id est contra, ultra, vel prater praeceptum Domini, quod divinis continetur in Scripturis, in Regula, in vitis, et scriptis SS. Patrum. Debet aut docere.] Verbo vel exemplo; quia duplici debet doctrina suis praeesse discipulis. Aut constituere.] Id est statuta aut decreta sancire. Vel jubere.] Id est imperare. Quae tria posuit S. Pater, « quia, ut dicit Bernardus Cassinensis, in istis tribus quasi tota pendet potestas abbatis, ut doceat sana, constituat justa, jubeat licita, possibilia et honesta. » Sed jussio ejus, vel doctrina fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur.] Fermentum aliquando in bonam, aliquando in malam partum sumitur; quia licet corrumpat farinae massam, eam tamen corrumpendo sapidam reddit. Tunc ergo fermentum divinae justitiae in mentibus discipulorum abbatis doctrina conspergitur, cum divinam justitiam sapidam, suavem, et delectabilem discipulis reddit: vel si fermentum sumatur pro charitate, et dilectione Dei, ut nonnullis placet, doctrina et jussio abbatis divinae justitiae fermentum fit, cum divinam justitiam dura licet imperantem amabilem facit.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
