# Regula 2.66.1-22

Benedict, Regula, 2.66.1 to 2.66.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.1

Quod autem dicit: quidquid in ovibus, etc., « Idest non solum de spiritali negligentia, verum etiam de temporali eorum necessitate missurus erit rationem, » inquit iterum Hildemarus; et revera qui dicit, quidquid, omnino nihil omittit, nec minus abbas suis temporalia providere tenetur, quam spiritalia, cum vix ista sine illis valeant exercere. Utilitatis minus potuerit invenire.] Terribilis plane sententia; si enim culpae pastoris incumbat quidquid in ovibus minus utilitatis paterfamilias invenerit, quid si aegras, quid si mortuas, aut a voraci lupi dente discerptas repererit? Pellem haud dubium pro pelle reddet. Scriptum est, quia filius non portabit iniquitatem patris; at pater profecto portabit iniquitatem filii. « Hinc est quod cum Israeliticus ille populus initiatus esset Beelphegor in deserto, inquit Petrus Damiani (Lib. iv, ep. 15), et in scorta M…ab turpiter corruisset; iratus furore Dominus adversus Israel dixit ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos in patibulis contra solem, ut avertatur furor meus ab Israel. Quid est quod populus in luxuriae voraginem labitur, et in eorum praepositos vindicatur? Subditi delinquunt, et principes in patibulis suspenduntur; scilicet alius est qui peccat, alius ille qui vapulat. Cur hoc, nisi quia culpae subditorum in praepositorum redundant opprobrium, et quod ab ovibus erratur, negligentiae pastoris ascribitur? Et vide quam formidolosa sit conditio praesidentium, ut non modo pro suis, sed et pro subditorum puniantur offensis. » Attendant ergo pastores omnesque animarum rectores saluberrimam Gregorii Magni ad Columbum episcopum scribentis admonitionem (Lib. ii Regist., cap. 33): « Studeamus cor nostrum terre orum pastorum imitatione succendere, qui hiemales noctes imbribus geluque constricti ducunt saepe pervigiles, ne vel una ovis, et non forte utilis pereat; quam etsi insidiator ore voraci momorderit, quomodo satagunt? quibus cordis anhelant aestibus? in quas voces, ut eruant captum pecus angustia stimulante prosiliunt, ne a gregis domino quidquid per incuriam perdiderint exigatur?

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
