# Regula 2.66.108-133

Benedict, Regula, 2.66.108 to 2.66.133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.108

nam latratu canum, et baculo pastorum deterrenda est rabies luporum. » Et econtra « nihil est turpius quam si bonum quod quisque praedicat, explere opere negligat, » inquit S. Isidorus (Lib. iii de Sum. Bono, c. 36). Quapropter apud Rufinum abbas Poemen dicebat (Lib. iii de Vit. Pat. n. 185): « Homo qui alios docet, et non facit ca quae docet, similis est fonti alto, qui omnium res lavat, et omnes saliat potu, seipsum autem lavare non potest, sed habet et immunditias, et sordes limorum. » Ex quibus patet quam merito celebratum saeculo vii concilium Aurelianense statuerit, « ut si quis abbas cautus in regimine, et humilis, et castus, sobriusque, misericors, et discretus non fuerit, ac divina praecepta verbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo in cujus consistit territorio, et a vicinis abbatibus, et caeteris Dominum timentibus a suo arceatur honore, etiamsi omnis congregatio vitiis suis consentiens abbatem eum habere voluerit. » Id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat.] Quod ita exponit Hildemarus: Utrumque vult S. Benedictus, id est doctrinam verborum et operum; sed quia sunt multi qui non possunt utrumque peragere, id est doctrinam verborum et operum, idcirco dixit: Factis amplius; ac si diceret: Utrumque debet peragere; sed quamvis utroque modo debet praeesse, tamen magis factis, etc. » Recte omnino Sapiens: Longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla; et S. Gregorius (Lib. ii Pastor., cap. 3): « Sit rector ratione praecipuus, et viam vitae subditis vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur; » et alibi (Lib. i Reg., cap. 24): « Qui loci necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate exigitur summa monstrare; illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
