# Regula 2.66.205-221

Benedict, Regula, 2.66.205 to 2.66.221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.205

» Hac ratione S. Fructuosus Bracarensis episcopus inter alias abbatis dotes: « Tanta, inquit (Cap. 20), debet sermonis et vitae consonantia esse, ut id quod docet verbis, confirmet operibus sedulis, et bis acuto praecedens gladio, quidquid alios informat verbo, ipse gerat studio, ut nec sermonem operatio destruat, nec econtra operationem bonam sermo inconveniens frangat. » Vide S. Caesarii epistolam ad Oratoriam Abbatissam. Si vero priori sensu ista S. Benedicti verba: ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, sumantur, quasi diceret: ne forte alios sua praedicatione conversos ad aeternam felicitatem perducens, ipse ab ea rejiciatur, alludere videtur ad illud Christi Domini: Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regnum coelorum, id est nullus, juxta SS. Patrum expositionem. Nequando dicat illi Deus peccanti.] Id est dicenti et non facienti, ut loquuntur commentatores; scienti enim bonum, et non facienti peccatum est illi. Quare tu enarras justitias meas?] Id est virtutem, viamque vitae ostendis, et praedicas. Et assumis testamentum meum per os tuum.] Testamentum Dei sunt verba sacrae Scripturae, quae in Vetus et Novum Testamentum dividitur, quae ideo testamentum dicitur, quia testis est mentis seu voluntatis divinae. Tu vero odisti disciplinam.] Id est regularem observantiam; quia, ut dicit Smaragdus, « Praelatus sanctam disciplinam odit, quando secundum regularia praecepta vivere contemnit. » Vel odisti disciplinam, id est Christi doctrinam, quemadmodum exponit Boherius, cui concinit Hildemarus: « Disciplina est omnium mandatorum Dei custodia. » Vel disciplinam, id est correctionem, quae a Deo infligitur, juxta Trithemium hunc Regulae locum ita exponentem: « Qui suos subditos propter eorum excessus corrigit, et tamen vult ut patientes sint; sed quam cito ipsum a Deo propter sua peccata corripi contigerit, non solum non patiens non est, sed etiam contra Deum murmurat;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
