# Regula 2.66.222-239

Benedict, Regula, 2.66.222 to 2.66.239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.222

hic talis absque dubio disciplinam odit, et sermones Christi projicit post se, quia non vult videre vitam suam quasi malam, sed se reputat justum. » Addit Trithemius: « Secundo disciplinam odit praelatus, quando a subditis dedignatur avisari. » Et projecisti sermones meos post te.] « Post se sermones Domini projicit praelatus quando quae de divinis Scripturis subditis praedicat, implere ipse dissimulat, » infit Smaragdus. Vel etiam: Projecisti sermones meos post te, idem est ac odisti disciplinam, ut modo exponebat Trithemius: « quod enim diligimus, inquit Bernardus Cassinensis, ante oculos mentis frequenter habemus, juxta illud: Ubi amor, ibi oculus; quod vero odimus, libenter a nobis projicimus. » Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti.] Id est, qui minima in fratre videbas, et increpabas peccata, in te crimina non solum non puniebas, sed nec ab aliis videri patiebaris, cum potius in alios benignus, in te rigidus esse debuisses. Audi salutare S. Joannis Chrysostomi monitum (Homil. 43 in Matth.): « Circa vitam tuam esto austerus, circa alios benignus; audiant te homines parva mandantem, et magna facientem. » Non ab eo persona in monasterio discernatur.] Scilicet « an sit antiquus vel juvenis, servus et liber, » inquit in commentario Boherius; sive, ut habet in secundo, « an sit parvus et magnus, senex vel juvenis, vicinus vel advena, clericus vel laicus; » Christi enim vices in monasterio agere creditur, apud quem non est personarum acceptio, sed in omni gente in iis qui timent illum, acceptum est illi. Hinc S. Jacobus apostolus in Epistola (Cap. ii) ait: « Fratres, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae; etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem pauper in sordido habitu; et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
