# Regula 2.66.23-38

Benedict, Regula, 2.66.23 to 2.66.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.23

Vigilemus ergo ne quid pereat, et si captum forte quid fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem Dominicum reducamus, ut ille qui Pastor pastorum est. vigilasse circa gregem suum suo dignetur judicio comprobare. » Tantum iterum liber erit, etc.] Quem modo deterruit periculo futurae discussionis ac rationis de subditorum delictis reddendae, hunc tam, ne despondeat animo, consolatur dicens: Tantum iterum liber erit, ut si inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita; alludens ad illa prophetae verba: Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, et a via sua non fuerit conversus, ipse in iniquitate sua morietur; porro tu animam tuam liberasti (Ezech. xxxiii). Tantum ergo liber, id est inculpatus erit, si inquieto, id est improbo, et ingrato, et impatienti, ut explicat Boherius; sive in bono proposito non permanenti; quemadmodum enim dicit Bernardus Cassinensis, « quies mentis est illa firmitas boni propositi in qua monachus perseveranter intelligit, et quiescit. » Vel etiam inquieto, id est vagari atque huc et illuc extra claustrum discurrere quaerenti. Nam, ut hic observant commentatores Smaragdus, Hildemarus, et Bernardus Cassinensis, duplex est inquietudo: una mentis, quam in instabilitate, et in non perseverantia in bono proposito constituit Bernardus Cassinensis; corporis altera, quae in perpetuo intra vel extra monasterium discursu potest reponi. Si ergo inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa; omnis, inquit, voce universali utens: « ut spiritalem et corporalem diligentiam plene notet, » ait Bernardus Cassinensis et ante eum Hildemarus; utramque enim erga fratres exhibere tenetur abbas: spiritalem, ut de virtute in virtutem proficiant, quantum in se est exhortationibus, increpationibus, bonis exemplis efficiendo; corporalem, victum et vestitum sufficientem et honestum providende, loca vitae solitariae apta ad constructionem monasterii seligendo, ipsas monasterii officinas regulariter aedificando, omnia denique sic disponendo, ut nullus sit fratribus murmurii locus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
