# Regula 2.66.284-305

Benedict, Regula, 2.66.284 to 2.66.305. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.284

Pater, hoc multo magis in omnibus monachis prohibitum esse censendum est, idque satis indicat cum Regulae cap. 69 cavet ne quis alium in monasterio monachum defendere praesumat, quod amicitiae peculiaris proprium est, quia exinde, inquit, gravissima occasio scandalorum oriri potest. Et certe nihil antiquius fuit omnibus asceticae vitae magistris, quam hujusmodi amicitias praescindere: quorum monitis ut obsequamur, haud erit abs re si aliqua hic eorum dicta hanc in rem exprimamus. Inter alios S. Basilius monachos instituens sic loquitur (Serm. 1 de Instit. monach.): « In communi vero contubernio amicitias partiales et sodalitates non patitur charitatis lex; necesse enim omnino est divisas affectiones communem concordiam in multis incommodare; quamobrem aequaliter se diligere inter se omnes debent, idemque adversus universum fratrum coetum charitatis modus tenendus est. Si vero quis inventus fuerit majori propensione monachum fratrem, vel propinquum, vel alium quemvis quavis de causa diligere, hunc castigare oportebit.» Et alibi (Serm. 2 de Instit. monach.): « Omnes aequali dilectionis mensura se debent diligere; injus itia quippe est in conventu privatas actiones et sodalitates reperiri; qui enim unum prae aliis diligit, de se indicat quod perfectam non habeat erga alios charitatem... Ex amicitia singulari et sodalitate suspiciones et invidiae oriuntur; ubique enim aequalitatis defraudatio, initium et occasio odii et invidiae iis est qui ea defraudamur. Propterea praeceptum a Domino accipimus imitari bonitatem ejus qui similiter solem facit oriri super justos et injustos; quemadmodum Deus aequaliter lumen omnibus communicat, sic Dei imitatores aequalem et communem omnibus dilectionis radium praebent. » Basilio subscribit S. Dorotheus (Doctr. 21): « Bonum est, inquit, monacho proficere cupienti non admodum affici erga coaetaneum suum; solet enim hujusmodi consuetudo, et longa ami orum atque coaetaneorum familiar las fletum et fervens animi propositum plerumque exstinguere.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
