Latin
2.66.306 to 2.66.339
Benedict, Regula 2.66.306-339
Unproofread scanNot analysed yet
»Et S. Caesarius in exhortatione ad Caesariam sororem suam: «Attende, o anima sancta, et diligenter intellige quanta mala de inordinata societate nascantur: familiaritas enim cujuslibet, si frequens esse coeperit, non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, cupidinem concupiscit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit, praecipitia aperit, periculis navigat, naufragiis velificat, perditioni gaudet, interitum fovet, confusionem meretur, etc. :»quae fuse prosequitur. His ad lo Perum Blesensem (Lib. de Amicit. ,c. 4): «Amicitia sequens vagae affectionis impetum ad illicita indiscrete raptatur, nec modum tenens, nec serviens honestati, sed spiritu vertiginis ducitur. »Vide Cassiani collat. 16, cap. 28; S. Laurentii Justiniani lib. de Discipl. ,etc. ,cap. 22; S. Theresiae librum de Via perfect. cap. 4; Julii Nigroni tractatum 13. Nisi quem in operibus bonis aut in obedientia invenerit meliorem.] Obedientiam hic S. Benedictus ab operibus bonis disjungit. 1° Quia obedientiam non semper sequitur actus bonus, ut quando aliquid praecipitur impossibile, monachus obediens aggreditur illud, sed non perficit; unde nec bonum aliquod opus inde sequitur. 2° Quia obedientia exerceri potest non solum exsequendo mandatum, sed etiam abstinendo ab eo quod prohibitum est. 3° Quia licet omnis obedientia esset actus bonus, non tamen inde sequeretur omnem actum bonum esse obedientiam, siculi sunt actus omnes quos electione propria efficimus absque ullo majorum imperio, ut lacrymae, compunctio, oratio, etc. his similia. Ergo licet omnes aequaliter ab abbate sint diligendi, meliores tamen in obedientia et in bonis actibus plus caeteris amari S. Pater permittit. Ita S. Wandregesilus S. Ausbertum monachum suum «coepit carius diligere, sicut monastica docet norma, nitore religionis pollentem omnimodis diligendum, »inquit Aigradus (In Vita S. Ausberti n. 10, saec. ii Bened.) ; eoque respexisse videtur S. Petrus Venerabilis scribens ad Innocentium papam (Lib.