# Regula 2.66.340-354

Benedict, Regula, 2.66.340 to 2.66.354. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.66.340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.66.340

ii, epist. 3): « Omnes quidem praecepto dominico sunt diligendi, sed juxta quod vita et actus exigit, in amoris dilectione alii aliis sunt praeferendi. » Et certe, ut optime hunc ad locum Smaragdus disserit, « Juste ille ab homine diligetur homo, qui bonis operibus et sancta obedientia honoratur a Deo: necesse est, inquam, ut amore tali diligatur homo, qui ab immortali diligitur Deo. » Boherius tamen sic hunc locum intelligit, quasi solos actus bonos, non fratres illos exercentes S. Benedictus plus amari permitteret. « Excipit autem, inquit, quoad actus, non quoad personas; quia licet meliores actus magis sint diligendi, tamen omnem proximum puto aequaliter ut proximum diligendum; ad hoc videlicet, ad quod diligit quis seipsum: sic econtra dici consuevit quod odio habentur peccata, non homines. » Verum cum actus bonus aliud nihil sit quam homo illum exercens, nec aliquid ab eo distinctum videatur, non potest actus diligi quin diligatur homo. Et sane si causa motiva dilectionis sit bonitas, ubi plus bonitatis, ibi et dilectionis amplius aliquid reperiri oportet. Diligendus quidem esi peccator secundum id quod in eo bonum existit, puta quia creatura Dei est, ad imaginem ejus factus, ejus sanguine pretioso redemptus, gratiae et beatitudinis capax; at plus videtur justus diligendus, qui praeter ea, multa etiam operatur bona, gratia Dei ornatus, et ab eo singulariter dilectus. In exhibitione tamen honoris ac gratiae abbas sic se gerere debet, ut non tam personam quam virtutem respexisse videatur, ut omnem auferat a negligentibus invidentiae occasionem. Non praeponatur.] Id est altiori non constituatur, quam quo ingressus est loco, aut digniori praeficiatur officio vel ministerio, sive, ut dicit Smaragdus, non praeponatur in ordine vel in ministerio. Ingenuus.] Nimirum ille qui liber fuit ab initio, inquit Richardus de S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
