Latin
2.66.355 to 2.66.370
Benedict, Regula 2.66.355-370
Unproofread scanNot analysed yet
Angelo, sive nobilis. Ex servitio.] Id est «ex servili conditione nato, et ex servitute ad religionem veniente, »ut ait Boherius. Quemadmodum enim supra citatus notat hic Richardus, «Nobilitas amittitur propter monachatum; »id quod ex hoc loco colligit Boherius haec addens: «Ex isto paragrapho colligitur quod propter ingressum religionis servitus et mundana nobilitas evanescunt, quia in sede, in amore vel officio nulli defertur nisi secundum merita vitae. »Et revera vera et sincera libertas non tam in generis nobilitate quam in vitiorum exstirpatione consistit. Bene enim Cassianus (Lib. v, c. 13): «Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subjectione monstrare. »Hinc Diogenes dicere solitus erat: Inter servos et dominos malos praeter vocabula nihil interesse, nisi quod mancipia servire et dominis, et domini cupiditatibus. Convertenti.] Id est ad conversionem venienti; quasi diceret: Si servus et ignobilis hora prima ad conversionem veniens monasterium ingressus fuerit, huic nobilis et ingenuus hora secunda accedens non praeferatur. Nisi alia rationabilis causa existat.] Rationabilis isthaec causa ex duplici capite repeti potest: 1° ex vitae merito, 2° ex naturali aliqua industria, vel peritia in aliqua arte, vel officio, qua quis prae alio pollet: nam, verbi gratia, si junior aliquis frater secundum saeculum ignobilis in cantu peritus existat, ad cantandum in ecclesia seniori et ingenuo minus in cantu perito praeferri debet; vel, ut Hildemari utar exemplo, si in monasterio a Graecis monachis inhabitato inexistat omnium junior Latinam linguam apprime callens, et hospes Latinus adveniat, hic cum hospite, licet omnium novissimus, loqui debet. In officiis autem ac ministeriis exterioribus requiritur aptitudo et peritia ad hujusmodi munia exsequenda; in spiritalibus insuper vitae meritum. Sin alias propria teneant loca.] Nam, ut pie ac vere dicit devotus Girardus Belga monachus, «idolum in templo Dei, qui alio titulo in monasterio honoratur, quam quo quisque alter ab altero coli praecipitur, aut pro vitae sanctitate prae aliis digne suscipitur.