Latin
2.66.395 to 2.66.424
Benedict, Regula 2.66.395-424
Unproofread scanNot analysed yet
Augustini (Serm. 117 in append. Serm.) seu cujusvis alterius: «Non est apud Deum nisi meritorum discretio. . . . Apud Deum anima uniuscujusque non est discernenda nobilitate, sed opere; nec genere, sed actione.» Et S. Gregorii Lib. i Reg. cap. 72): «Apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. »Unde et Aristoteles dicebat (I Polit.) :«virtus et malitia determinant servos et liberos, nobiles et ignobiles. »Porro S. Benedictus bonis operibus humilitatem adjungit; quia, ut apprime scribit S. Gregorius, «qui sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat; »et Smaragdus: «In his duabus rebus semper electi a reprobis discernuntur, id est in vera cordis humilitate et boni operis actione. »Quaerunt hic cur S. Benedictus supra dixerit: Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in obedientia et operibus bonis invenerit meliorem; hic vero nos solum a Deo discerni, si meliores aliis in operibus bonis, et humiles inveniamur; ubi pro obedientia supposuit humilitatem. Respondetur ab humilitate non distingui obedientiam, quae primum ejus gradum constituit ex Regulae cap. 5; aut si distinguantur, ita plane connexas, ut neutra alterius pati possit absentiam. Ergo aequalis sit ab eo omnibus charitas.] Simile est illud S. Orsiesii S. Pachomii discipuli in exhortatione ad monachos: «Cunctis exhibeas aequalitatem, ne forte quem tu diligis, Deus oderit; et quem odisti, Deus diligat. »Unam hic movent difficultatem, ex eo quod qui superius bonos aliis plus diligi permisit, aequalem hic omnibus esse charitatem velit. At difficultatis nodum solvere haud difficile est, duplicem cum Hildemaro, Bernardo Cassinensi, et Boherio charitatem distinguendo, unam cordis, alteram cordis simul et operis. Charitatem cordis erga omnes aequaliter habere abbatem oportet, quia omnium salutem optare, et quantum in ipso est procurare debet; at vero charitatem cordis simul et operis omnibus aequaliter impendere non tenetur;