# Regula 2.79.21-46

Benedict, Regula, 2.79.21 to 2.79.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.79.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.79.21

Tacent ergo sancti viri, non ut eorum odium timeatur, sed ne illi odiendo pejores fiant. » His concinit S. Bernardus, seu quilibet auctor tractatus de Passione Domini, cap. 19, ubi sic loquitur: « Sunt quandoque malorum vitia arguenda, quandoque tacite sufferenda, secundum quod uniuscujusque, qui talis est, videris expedire; quia non omnes aegroti uno genere medicinae curantur. » Verum si sic miscere debent praelati temporibus tempora, ut correctionem in illud tempus differant quo fructuose eam sustinere possint subditi; non minus tenentur et ipsi ea exspectare tempora quibus eam utiliter queant inferre, ut nunquam perturbato adhuc animo peccantes puniant, ne forte plus vindictae quam rationi et justitiae tribuere videantur: « Sane quia mox ut infertur injuria [egregium B. Petri Damiani monitum (Opusc. 18, dissertat. 3, cap. 4)], perturbatur animus, vix rectum illico valet promulgare judicium: sicut enim intuentis visum aqua dum quiescit admittit, si turbatur obtundit; sic humanus animus in ipso perturbationis articulo inoffensam recti judicii regulam et lineam non attendit, unde necesse est ut in posterum sententia differatur, quatenus aequata justitiae lance, judicium quod perturbata nequiverat, mens quieta suspendat. » Et recte quidem; nam, ut ait S. Basilius (Reg. fus. c. 50), « qui animo commoto et iracundo fratrem arguit, non illum peccato liberat, sed seipsum delictis involvit. » Aliam etiam hujus loci expositionem tradit Boherius: miscens temporibus tempora, id est habens rationem temporum, quibus committuntur culpae: aliter enim abbas corrigere debet aestatis tempore, aliter Quadragesimae: nam negligentiae quadragesimales durius emendari debent. Terroribus blandimenta.] Recte B. Petrus Damiani (Opusc. 51, cap. 14): « Si pectus tuum arca Dei est, sicut profecto dignum est, non in eo sola sit virga, quae feriat; sed et manna, quod in fraternae mentis palato dulcescat; non in eo sit zelus amaritudinis, qui deterreat; sed zelus potius charitatis, qui salubriter corrigat, sicque correptionis aculeus vulnus delinquentium pungat, ut et mansuetudinis oleum leniori quoque fomento dulcescat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
