# Regula 2.82.141-164

Benedict, Regula, 2.82.141 to 2.82.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.141

Missus est, n. 10): « Video alios, inquit, quod non sine dolore videri debet, post aggressam Christi militiam rursus saecularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus terrenis immergi, cum magna cura erigere muros, et negligere mores, sub praetextu quoque communis utilitatis verba vendere divitibus, et matronis salutationes; sed et contra imperatoris sui edictum concupiscere aliena, et sua cum lite repetere, non audientes Apostolum ex imperio Regis tubicinantem: Hoc ipsum, inquit, delicium est in vobis, quod causas habetis: quare non magis fraudem patimini? Itane mundum sibi, et se mundo crucifixerunt, ut qui antea vix in suo vico vel oppido cogniti fuerant, modo circumeuntes provincias, et curias frequentantes, regum notitias principumque familiaritates assecuti sunt. » Et iterum ad Odonem abbatem fratresque Majoris Monasterii scribens (Epist. 387): « Hoc autem dicimus tutius esse omni Christiano, et maxime monacho, possidere quid piam minus, quam cum lite amplius; » et paulo ante: « Sed forsan dicitis; Nos nemini injuriam facimus, tenemus nostra, parati, si quis ex adverso est, subire judicium. Recte. Sed quid si alius responderit, et dixerit: Hoc ipsum delicium est in vobis quod causas habetis? Quare non magis fraudem patimini? Quid si legerit et alius? Si quis abstraxerit tua, ne repetas; quinimo, percutienti in dextram maxillam proebe et alteram; auferenti tunicam proebe et pallium.» Eadem erat mens Petri Blesensis cum ad H. Radingensem abbatem ita scriberet (Epist. 102): « Contra edictum coelestis imperatoris est non solum concupiscere, aut rapere aliena; sed sua etiam cum lite repetere. Apostolus ad Timotheum dicit: Servum Dei non oportet litigare; et idem: Hoc ipsum delictum est in vobis, quod judicia habetis, et non potius fraudem patimini; » et alibi ad G. abbatem Majoris Monasterii (Epist. 117), qui priorem S. Cosmae traxerat in judicium: « Si votum professionis illius cui obligatus es diligenter attenderes, quae sursum sunt, non quae super terram propensiore studio procurares, juxta doctrinam Apostoli: Servum Dei non oportet litigare;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
