Latin
2.82.207 to 2.82.221
Benedict, Regula 2.82.207-221
Unproofread scanNot analysed yet
sed si quis eum incitaverit, et tunicam tulerit, qualiter contendat ad vocem continuo dominicam, et pallium relinquat. Si certe aliquis insecutor monasterii accesserit, et aliquid auferre con tus fuerit, et per vim tollere voluerit, uni de laicis causam injungat, et ipsi fidelissimo Christiano, quem vita bona commendat, et fama mala non reprobat, qui et res monasterii absque peccato judicet et qua rat; et si usus jurandi est, hoc faciat sine juramento et poena, et non tantum pro rerum lucro, sed ut persecutorem humilem et mansuetum ad veniam postulandam reducat. Quod si persecutor in sua perseveraverit contumacia, et plus lucra dilexerit quam animam, slatim causator cum eo contendere dimittat. Abbas vero absque ullo usu causandi, et eraso rancore stomachi simpliciter in suo monasterio cum suis monachis vivat, et nullam cum saecularibus causandi licentiam habeat. »His omnibus addi potest celebrati anno 8l3 concilii Moguntini ista definitio (Can. 12): «Hoc tamen omnino volumus, ut monachi nullatenus ad saecularia placita veniant, nec ipse abbas sine consensu episcopi sui cum necessitas exigit; tunc per jussionem et consilium episcopi illuc vadat; nequaquam tamen contentiones aut lites aliquas movere praesumat, sed quidquid quaerendum est aut respondendum, per advocatos suos hoc agat. »Felices sane hujus temporis monachi, cum tales inveniunt advocatos, quibus secure credi possint res monasterii; nec eos misera cogit necessitas sub fasce rerum temporalium, quas per semetipsos procurare oportet, gemere; cum pro suis potius et alienis peccatis gemere deberent: quamvis nos ab hoc scrupulo relevet S. Anselmus, qui aliquando consultus a quodam fratre qui diceret: «Relicto saeculo veni ad ordinem monachorum, sperans me ibi posse penitus intendere vitae perenni et Deo. Ecce autem ex praecepto abbatis mei saecularibus negotiis intendo; et dum res Ecclesiae contra saeculares defendere tuerique desidero, placito, litigo, etc. ,»inter alia ita respondit: Monachus «obedientiae, quae sibi injuncta est, ita studeat, ut et res Ecclesiae contra omnes viriliter justeque tueatur et protegat, et de alieno per injustitiam sub dominium Ecclesiae nihil redigere satagat;