# Regula 2.82.260-277

Benedict, Regula, 2.82.260 to 2.82.277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.260

Basilius (In Const. monast., c. 35): « Si enim ubi duo vel tres congregati sunt in nomino Christi, in medio ipsorum est Christus, multo magis ubi plures, et ubi multorum hominum congregatio. Aut igitur nihil nobis necessariorum praesente Christo deerit, quandoquidem neque Israelitis in solitudine necessaria defuerunt; aut si defuerit ad nostri probationem, satius erit egere et esse cum Christo, quam sine illius societate omnibus hujus vitae bonis abundare. » Ista S. Basilii verba sequentem etiam sententiam mirifice illustrant. Et iterum: Nihil deest timentibus eum.] Nam, ut ait Smaragdus, « qui Deum habet per quem cuncta creata sunt, et in quo manent et constant omnia, nihil minus de spiritali aut terrena potest habere substantia. » Hujus rei periculum fecerat S. Hugo Aeduensis monachus, qui, ut legimus in ejus Vita, n. 16, « asserebat sub ostentatione communis et verae fidei, quoniam si in quocunque locorum observatus fuerit praedicti Patris (Benedicti) tenor regularis institutionis, nullius indigentiae passuros penuriam, qui ibi habitaverint. Quod etiam plurimis in locis, in quibus custoditur, hodie dignoscitur expertum: nec minus in illis in quibus frigescendo tepuit, egestas et inquietudo cubile locavit. » Idipsum deplorabat anonymus Vitae S. Stephani abbatis Obazinensis scriptor, ejus discipulus, cum scriberet: « Nunc autem dum pro terrenis et caducis rebus plus quam decet solliciti sumus, et de coelestibus non cogitamus, fit ut nec istis, nec illis aliquatenus abundemus, quoniam coelestia bona primum, id est potissimum quaerere jussi, caeterorum, quae restant, sollicitudinem divinae providentiae committere debuissemus. » Et hac quidem forte ratione S. Guillelmus abbas Divionensis, ut scribit in ejus Vita Glaber, Rodulfus cap. 15 (Apud Boll. 1 Jan.): « Tribus monasteriorum utilitatibus praepositis illud saepius inculcabat, ut in exactione sibi commissorum forent providi, ne forte nimis tenues pro census reditu affligerentur dicebat enim se magis velle largiri egenti quam exigere quidpiam ab indigente.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
