# Regula 2.82.30-50

Benedict, Regula, 2.82.30 to 2.82.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/2.82.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/2.82.30

nullamque exstars tam sanctam congregationem, quae suo in sinu malos aliquos non complectatur, ut egregie docet apud Cassianum abbas Piamon (Coll. 18, c. 16): « Nec perversos, inquit, atque exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur; quin dum in hujus saeculi area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo deputandas inter electissima frumenta misceri. Denique si vel Satan inter angelos, vel Judam inter apostolos, vel Nicolaum pravissimae haereseos inventorem inter diaconos reminiscamur electos, hoc quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterit. » Mem docet S. Angustinus in serm. 15 de Scripturis, ubi etiam inquirenti cur bonis et religiosis Deus malos misceri permittat, ita reponit: « Responde mihi, in fornace aurificis palea quid facit? Puto non esse ibi sine causa paleam, ubi aurum purgatur: videamus quae ibi sint omnia; fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est; sed illa tria aurum, palea, ignis in fornace; artifex ad fornacem. Attende et istum mundum: mundus fornax est, palea homines mali, aurum homines boni, ignis tribulatio, artifex Deus; attende et vide, aurum non purgatur, si non palea uratur. Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur.] Duo hic dicit, meminisse debet abbas quod est. scilicet homo, mortalis, fragilis, peccator, etc.; deinde quod dicitur, id est abbas, pater, praelatus. Primo tamen quod est, ut ex propriae fragilitatis et miseriae recordatione humiliatus, de sua non extollatur dignitate; deinde quod dicitur abbas, Christi vices gerens, a quo singulares et speciales gratias exspectare debet, quarum adjutorio commissum sibi officium exsequatur, ut animum non despondeat. Et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.] Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit regere animas.] Quia, ut dicit S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
